Orosius, VI
Edition: Karl Zangemeister, 1882
Caput 10
1 Exim Caesar a Britannis reversus in Galliam postquam legiones in hiberna misit, repentinis bellorum tumultibus undique circumventus et conflictatus est. namque Ambiorix cum Eburonibus et Atuatucis conspirans, animatus Treverorum consilio Cottam et Sabinum legatos apud Eburonas cum tota funditus legione insidiis circumventos interfecit.
2 Ambiorix hac victoria elatus Atuatucos et Nervios plurimosque alios raptim ad arma contrahit atque ad Ciceronem legatum, qui similiter tunc legioni in hibernis praeerat, contendit.
3 multitudo hostium ex hoc colligi potuit, quia cum in obsidione castrorum vallum circumdandum esse a captivis Romanis docerentur et instrumenta ruralia non haberent, gladiis concidendo terram et sagulis exportando vix tribus horis vallum pedum decem et fossam pedum quindecim per milia passuum quindecim in circuitu perfecerunt. praeterea centum viginti turres mirae altitudinis extruxerunt.
4 et cum iam septem dies noctesque succidui hostium cunei pugnarent ac ventus subito plurimus exortus esset, testas ferventes intorsere fundis flammataque focis tela ac mox concepto igne rutilantia intra castra iecerunt.
5 quo facto per culmea culmina raptim ventus insistens, sparsum animavit incendium. sed ne sic quidem Romani, cum undique obruerentur, vulneribus laboribus vigiliis ieiuniis incendiisve cesserunt.
6 tandem Caesari nuntiatum est unam deletam esse legionem, alteram iam paene confectam.
7 adventante cum duabus legionibus Caesare, deserunt hostes obsidionem atque in eum cuncti raptis copiis ruunt. Caesar parvissimis se castris consulto condidit equitibusque praemissis, ut fugam fingerent, imperavit, ut ad transitum vallis, quae media erat sibique periculosa videbatur, hostes contemptu sui invitaret.
8 quibus adventantibus insuper obstrui portas praecepit. quo viso Galli, quasi iam vicissent, ad obducendum extrinsecus vallum conversi sunt. Caesar totis repente portis paratum effudit exercitum versosque in fugam Gallos vastissima caede confecit.
9 nam sexaginta milia tune fuisse referuntur, e quibus pauci per paludes invias evaserunt.
10 Indutiomarus Treverorum princeps, magnas armatorum copias habens, postquam de consensu totius Galliae certior redditus est, Labieni castra legionemque cui is praeerat, quod facile factu arbitrabatur, delere statuit ac deinde Eburonibus Nerviisque coniunctus ad opprimendum Caesarem pergere.
11 Labienus quibus potest artibus simulat timorem atque ita Indutiomarum neglegentiorem cum insultantibus copiis pro vallo oberrantem repentina eruptione prostravit.
12 hac victoria Labieni reliqui Gallorum conatus repressi sunt et Caesar paulo quietior reliqua parte hiemis fuit.
13 sed intellegens sibi maiora belli superesse negotia, maxime quia plurima parte exercitus amissa aliisque graviter sauciis ne ad sustinendum quidem sibi idoneus, non dicam ad conprimendum Gallorum impetum videretur, a Cn. Pompeio proconsule conscribi legiones sibique mitti in auxilium petit: itaque ante exactam hiemem tres ad eum legiones in castra venerunt.
14 igitur Caesar, priusquam in unum hostium copiae coirent, ineunte vere adgredi trepidos et opprimere sparsos in suis finibus parat. primum itaque Nerviorum fines diripit, praedam vero, quae copiosissima erat, exercitui permittit.
15 deinde Menapios, qui sibi propter inmensas paludes atque inpeditissimas silvas munitissimi videbantur, tribus agminibus invadit nimiaque caede vulgo agitata residuos supplices in deditionem recepit.
16 Labienus sequenti proelio omnes Treverorum copias interfecit arte in bellum provocatas, priusquam Germanis adventantibus iungerentur, et continuo ipsam civitatem capit.
17 Caesar ulcisci mortem Sabini et Cottae legatorum volens, Ambiorigem et Eburones deletae legionis auctores postquam in Arduennam silvam refugisse conperit -
18 quae silva totius Galliae maxima est atque a ripis Rheni finibusque Treverorum ad Nervios usque pertingit et in longitudine plus quam quinquaginta milibus passuum patet -
19 permetiens rem suis maximi periculi fore, si per obstructas spatiosasque silvas ignoti dividerentur hostemque locis notissimum quaererent, omnem Galliam per nuntios invitat, ut quique secundum placitum suum reconditas in Arduenna silva praedas quaerant diripiantque.
20 quo facto Gallis utrimque morientibus maximas Romanorum iniurias sine cuiusquam Romani discrimine vindicavit.
21 ita hoc tutissimo vincendi genere securus in Italiam rediit.